- COCHE
- COCHEArabiae desertae oppid. Prol.Aliter Choche, Graecis Κώχη vel Χώχη. Eam Recentiores omnes eandem eum Seleucia faciunt, Gregorio vero Nazianzeno sunt diversae. Et metito, Seleucia-enim urbs amplissima, Choche vero vicus erat ab illa haud longe distans. Arrianus apud Stephanum, Καὶ βασιλεὺς δὲ ἐξελαύνει εν Σελευκίας, οὐ πρόσῳ τȏυ ποταμοῦ τȏυ Τίγριδος ἐς κώμην ᾗ τινι Χώχη ὄνομα. Ad Tigridem fluv. sicut et ipsa Seleucia; et quidem in Occidentali fluminis alveo, sicut in Orientali Cresiphon erat, a qua amne tantum interfluô Cochen separatam fuisse, soribit Gregorius. Unde ertoris Ptolemaeum arguit Salmasius, quod in Arabia deserta Κώχην posuerit. Quum enim nullam aliam Κώχην agnoscat, de illa celeberrima Coche intellexisse putandus est, quam alii Κώχην, alii Χώχην dixêre. Cochen certe et Ctesiphontem, Parthici Regni celeberrimas urbes esse, tradit Sextus Ruffus, in Breviario. Vide Salmas. ad Solin. p. 1228. alibique. Inde Chochaeus Apollo, quod eximiâ ceremoniâ ibi coleretur. Vide supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.